- ARGIVA
- ARGIVAIuno ab Argis ita cognominata, quô locô sacra eius celebrabantur. Virg. Aen. l. 3. v. 547.Iunoni Argivae sacros adolemus honores.Signum eius hôc modô describit Pausan. l. 2. Deae signum (inquit) in solio sedet, eximiâ magnitudine, aurô et ebore fabricatum, Polyeleti opus, corona capiti imposita; eâ Gratias et Horas egregie factas habet. Dea manu alterâ malum Punicum, alterâ vero sceptrum tenet, cui cuculum idcirco aiunt impositum, quod virginis Iunonis amore captus Iuppiter, in avem talem se verterit, quam puella, tanquem ludicrum captavit. Clemens vero Strom. lib. 1. Κίονα, columnam, eius ut et Apollinis Delphici, habet: πρὶν γ᾿ οὖν ἀκριβωθῆναι τὰς τῶ ἀγαλμάτων χέσεις, κίο???ας ἱςτάντες οἱ παλαιοὶ ἔσεβον τοὐτους, ὡς ἀριδπύματα τȏυ θεοῦ, Antequam statuae essent affahre sormatae, veteres erexerunt columnas, easue colebant tamquam Dei simulacra, Baetylos vocantes, ut videbimus. Eius Sacerdotes quanto fuerint in honore apud incolas, dicemus infra, voce Argos. Nec omittendum. quod celebre hoc Iunonis cognomen apud Minutium Felic. aliosque toties occurrens, inde ortum sit: quod Argis eslet Dea Tutelaris, ab Inachi temporibus, qui illi terram hanc consecraverat; unde etiam cultus eius ad reliquos Graecos profluxit. Hinc illa ἅναςςα θεὰ Α᾿ργεία, apud Euripid. in Iphig. Aulid. Argos Η῞ρας δῶμα, apua Pindarum Nemeis, et sacra apud Argivos Η῞ραια, quibus quae primo praefuerat, Καλλιθέα Theoni, Καλλιθόη Clementi Alex. Καλλίθυια Plutarcho dicitur. Neque enim ad hoc sacerdotium, nisi feminae, et quidem honoratissimae, admittebantur: per quas tempora computari non minus, ac per Archontes Athenis, moris erat, Thucyd. l. 2. Er quidem festô hôc currus, in quo sacerdos considebat, trahebatur albis bobus, ad templum Iunonis, quod extra urbem erat, teste Palaephatô prope fin. etc. Plura apud Io. Meursium Graeciâ Fer. aliquid etiam infta voce Heraei, it Iuno.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.